- RAPHAEL Urbinus
- RAPHAEL Urbinusa patria dictus, Pictor excellentissimus saeculi praeteriti. Fil. Iohannis Sanctii, similiter Pictoris, qui cum mature deprehenderet, se in stitutioni filii parem non fore, illum Petro Perusino magnâ cum laude eandem artem tum factitanti commisit. Sed et hic mox a discipulo superatus est, qui hinc plerisque Italiae urbibus obitis, tandem Michaelis Angeli opera imitando peritiam suam consummavit. A Iulio II. et Leone X. adhibitus ea pinxit Romae, quae praecipui thesauri locô ibi hodieque habentur. Coeterum fuit formâ virum decente, comis, affabilis. globô artis amantium perpetuô stipatus. Fidem matrimonii quidem dederat nepti cuidam Cardinal. Bibiani, sed partim Cardinalatus spe lactatus, partim pro saeculi locique more, Romae enim plerumque vixit, vagis amoribus magis delectatus, morbô hinc contractô, obiit A. C. 1520. aetat. 37. die suô natali. Vasarius hist. Pict. Felibien. de Pict. Part. I.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.